Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
  2. et mea non minimum culpa furoris habet,
  3. tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
  4. ut facis,[*](utque facis (et om.)) et lapso quam potes affer opem.
  5. si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
  6. nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
  7. quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
  8. utque decet, ne te vicerit illa, caves;
  9. et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
  10. sic eadem prodest causa nocetque mihi.