Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mitius est lasso digitum supponere mento,
  2. mergere quam liquidis ora natantis aquis.
  3. cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
  4. instar et hanc vitam mortis habere puta.
  5. Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
  6. a Stygia quantum mors mea distat aqua?
  7. adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
  8. et mea non minimum culpa furoris habet,
  9. tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
  10. ut facis,[*](utque facis (et om.)) et lapso quam potes affer opem.
  11. si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
  12. nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
  13. quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
  14. utque decet, ne te vicerit illa, caves;