Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. te, nihil exactos [*](ex acto: exactos Ehwald) nisi nos [*](nos non vel vos) peccasse fatentem,
  2. sponte sua probitas officiumque iuvat.
  3. iudice te mercede caret per seque petenda est
  4. externis virtus incomitata bonis,
  5. turpe putas abigi,[*](abici) quia sit miserandus, amicum,
  6. quodque sit infelix, desinere esse tuum.
  7. mitius est lasso digitum supponere mento,
  8. mergere quam liquidis ora natantis aquis.