Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
  2. in mediis lacera nave relinquor aquis,
  3. cumque alii nolint etiam me nosse videri,
  4. vix duo proiecto tresve tulistis opem.
  5. quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
  6. nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
  7. te, nihil exactos [*](ex acto: exactos Ehwald) nisi nos [*](nos non vel vos) peccasse fatentem,
  8. sponte sua probitas officiumque iuvat.