Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
  2. primum laetitiae non negat esse locum,
  3. quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
  4. hac hominum nulli parte secundus erit.
  5. hanc colet ante diem qua, quae [*](quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen ) decreta merenti,
  6. venit honoratis laurea digna comis.
  7. felices, quibus, o,[*](o hos ) licuit spectare triumphos
  8. et ducis ore deos aequiperante frui!
  9. at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
  10. terraque pacis inops undaque vincta [*](iuncta ) gelu.
  11. si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [*](illuc, sed cf. istae A)
  12. sit tua mutando gratia blanda loco.
  13. hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
  14. siquid habet sensus umbra diserta, petit.