Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse super currum placido spectabilis ore
  2. tempora Phoebea virgine nexa tulit.
  3. quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
  4. digna parente suo nominibusque datis,
  5. fratribus adsimiles, [*](adsimilis) quos proxima templa tenentis
  6. divus ab excelsa Iulius aede videt.
  7. his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
  8. primum laetitiae non negat esse locum,
  9. quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
  10. hac hominum nulli parte secundus erit.
  11. hanc colet ante diem qua, quae [*](quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen ) decreta merenti,
  12. venit honoratis laurea digna comis.
  13. felices, quibus, o,[*](o hos ) licuit spectare triumphos
  14. et ducis ore deos aequiperante frui!