Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec dedignata est abiectis Illyris armis
  2. Caesareum famulo vertice ferre pedem,
  3. ipse super currum placido spectabilis ore
  4. tempora Phoebea virgine nexa tulit.
  5. quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
  6. digna parente suo nominibusque datis,
  7. fratribus adsimiles, [*](adsimilis) quos proxima templa tenentis
  8. divus ab excelsa Iulius aede videt.
  9. his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
  10. primum laetitiae non negat esse locum,