Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
  2. urbe licet vestra versibus esse meis.
  3. non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
  4. clara mea tangi sidera posse manu,
  5. nec nos Enceladi dementia castra secuti
  6. in rerum dominos movimus arma deos,
  7. nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
  8. numina sunt telis ulla petita meis.