Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. incolumis [*](incolumi) coniunx sua pulvinaria servat;
  2. promovet Ausonium filius imperium;
  3. praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
  4. nec vigor est Drusi nobilitate minor,
  5. adde nurus [*](nurum ) neptesque pias natosque nepotum
  6. ceteraque Augustae membra valere domus;
  7. adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
  8. subdita montanae brachia Dalmatiae.
  9. nec dedignata est abiectis Illyris armis
  10. Caesareum famulo vertice ferre pedem,
  11. ipse super currum placido spectabilis ore
  12. tempora Phoebea virgine nexa tulit.
  13. quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
  14. digna parente suo nominibusque datis,
  15. fratribus adsimiles, [*](adsimilis) quos proxima templa tenentis
  16. divus ab excelsa Iulius aede videt.
  17. his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
  18. primum laetitiae non negat esse locum,