Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
  2. non contrectari tutius esse puto.
  3. lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
  4. posse velim cineres obruere ipse meos.
  5. sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
  6. verba fac, ut vita, quam dedit ipse,[*](ipse ille ) fruar;
  7. cumque serenus erit vultusque remiserit illos,
  8. qui secum terras imperiumque movent,
  9. exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
  10. detque solum miserae mite, precare, fugae,
  11. tempus adest aptum precibus, valet ille videtque
  12. quas fecit vires. Roma, valere tuas.
  13. incolumis [*](incolumi) coniunx sua pulvinaria servat;
  14. promovet Ausonium filius imperium;
  15. praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
  16. nec vigor est Drusi nobilitate minor,
  17. adde nurus [*](nurum ) neptesque pias natosque nepotum
  18. ceteraque Augustae membra valere domus;
  19. adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
  20. subdita montanae brachia Dalmatiae.