Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
- et res heredem repperit illa suum.
- hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
- non est confessi causa tuenda rei.
- num tamen excuses erroris origine factum,
- an nihil expediat tale movere, vide.
- vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
- non contrectari tutius esse puto.
- lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
- posse velim cineres obruere ipse meos.
- sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
- verba fac, ut vita, quam dedit ipse,[*](ipse ille ) fruar;
- cumque serenus erit vultusque remiserit illos,
- qui secum terras imperiumque movent,