Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
  2. quo poteras trepidis utilis esse reis.
  3. vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
  4. et res heredem repperit illa suum.
  5. hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
  6. non est confessi causa tuenda rei.
  7. num tamen excuses erroris origine factum,
  8. an nihil expediat tale movere, vide.