Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mandatique mei legatus suscipe causam:
  2. nulla meo quamvis nomine causa bona est.
  3. iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,
  4. servatus per te, si modo servor, ero.
  5. nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
  6. principis aeterni quam tibi praestat amor.
  7. nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
  8. quo poteras trepidis utilis esse reis.
  9. vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
  10. et res heredem repperit illa suum.
  11. hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
  12. non est confessi causa tuenda rei.
  13. num tamen excuses erroris origine factum,
  14. an nihil expediat tale movere, vide.