Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
  2. difficilem precibus te quoque iure meis;
  3. quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
  4. te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
  5. sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
  6. non tamen efficies ut timeare mihi.