Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
- haec duo sunt animi nomina vera mei.
- esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
- difficilem precibus te quoque iure meis;
- quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
- te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
- sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
- non tamen efficies ut timeare mihi.