Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
- pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
- mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
- quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
- ei mihi, si [*](si quid) lecto vultus tibi nomine non est
- qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
- perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
- urbe licet vestra versibus esse meis.
- non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
- clara mea tangi sidera posse manu,
- nec nos Enceladi dementia castra secuti
- in rerum dominos movimus arma deos,
- nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
- numina sunt telis ulla petita meis.
- est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
- ausa sit, et nullum maius adorta nefas.