Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
- scire tamen possis nos meminisse tui.
- nominis ante mei venient oblivia nobis,
- pectore quam pietas sit tua pulsa meo:
- et prius hanc animam vacuas reddemus in auras,
- quam fiat meriti gratia vana tui.
- grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas
- cum mea concreto sicca dolore forent:
- grande voco meritum maestae solacia mentis,
- cum pariter nobis illa tibique dares,
- sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
- admonitu melior fit tamen illa tuo.
- namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,
- hoc ego te laetor coniugis esse meae.