Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
  2. tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
  3. hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
  4. eheu, quam dispar est locus ille Getis!
  5. et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
  6. te mihi iucundas efficiente vias!
  7. seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
  8. esseda nos agili sive tulere rota,
  9. saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,
  10. pluraque, si numeres, verba fuere gradu,