Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
  2. utque decet, nulla factus es Arte nocens.
  3. tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
  4. ne careant summa Troica bella manu.
  5. Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
  6. doctrinae pretium triste magister habet,
  7. sunt tamen inter se communia sacra poetis,
  8. diversum quamvis quisque sequamur [*](queramur vel sequatur) iter :
  9. quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
  10. suspicor, et casus velle levare meos.
  11. te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
  12. Trinacris est oculis te duce visa [*](nota) meis.
  13. vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
  14. subpositus monti quam vomit ore Gigans,
  15. Hennaeosque lacus et olentis [*](olentia corr. Zinzerling) stagna Palici,
  16. quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.