Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
  2. tristitiam poni per sua festa iubent.
  3. denique, quod certus furor est audere fateri,
  4. hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
  5. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
  6. mixta tenax segeti crescere lappa solet.
  7. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
  8. numen, et invita saepe iuvamur ope.
  9. gaudia Caesareae mentis pro parte virili
  10. sunt mea: privati nil habet illa domus,
  11. gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
  12. incluso mediis est mihi pompa Getis.
  13. indice te didici, nuper visenda coisse
  14. innumeras gentes ad ducis Ora Sui!