Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  2. nam deus optanti prospera signa dedit,
  3. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  4. laeta coronatis Roma videbit equis;
  5. maturosque pater nati spectabit honores,
  6. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
  7. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
  8. maxime, dicta tibi vaticinante nota.
  9. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
  10. sufficiet nostris si modo vita malis,