Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  2. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  3. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  4. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  5. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  6. nam deus optanti prospera signa dedit,
  7. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  8. laeta coronatis Roma videbit equis;
  9. maturosque pater nati spectabit honores,
  10. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
  11. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
  12. maxime, dicta tibi vaticinante nota.
  13. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
  14. sufficiet nostris si modo vita malis,