Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  2. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  3. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  4. cum videam mitis hostibus esse deos?
  5. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  6. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  7. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  8. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  9. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  10. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  11. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  12. nam deus optanti prospera signa dedit,
  13. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  14. laeta coronatis Roma videbit equis;
  15. maturosque pater nati spectabit honores,
  16. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
  17. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
  18. maxime, dicta tibi vaticinante nota.
  19. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
  20. sufficiet nostris si modo vita malis,