Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  2. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  3. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  4. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  5. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  6. cum videam mitis hostibus esse deos?
  7. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  8. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.