Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
  2. armaque cum telis in strue mixta sua,
  3. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  4. aurea Romani tecta fuisse fori,
  5. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  6. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  7. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  8. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  9. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  10. cum videam mitis hostibus esse deos?
  11. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  12. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  13. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  14. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  15. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  16. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  17. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  18. nam deus optanti prospera signa dedit,
  19. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  20. laeta coronatis Roma videbit equis;