Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. claraque sumpturum pictas insignia vestes
  2. tura prius sanctis inposuisse focis,
  3. iustitiamque sui caste [*](castae vel castos vel iustos corr. Scaliger ) placasse parentis,
  4. illo quae [*](quo corr. Scal.) templum pectore semper habet,
  5. quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
  6. saxaque roratis erubuisse rosis;
  7. protinus argento versos imitantia muros
  8. barbara cum pictis [*](victis ) oppida lata viris,
  9. fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
  10. armaque cum telis in strue mixta sua,
  11. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  12. aurea Romani tecta fuisse fori,
  13. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  14. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  15. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  16. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )