Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. denique, quod certus furor est audere fateri,
  2. hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
  3. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
  4. mixta tenax segeti crescere lappa solet.
  5. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
  6. numen, et invita saepe iuvamur ope.
  7. gaudia Caesareae mentis pro parte virili
  8. sunt mea: privati nil habet illa domus,
  9. gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
  10. incluso mediis est mihi pompa Getis.
  11. indice te didici, nuper visenda coisse
  12. innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
  13. quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
  14. hospitiis Romam vix habuisse locum.
  15. tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
  16. fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
  17. numine caelesti solem fulsisse serenum,
  18. cum populi vultu conveniente die,