Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- saepe refert animus lusus gravitate carentes,
- seria cum liquida saepe peracta fide.
- nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
- quae vellem vitae summa fuisse meae,
- cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
- concidit in domini procubuitque caput.
- adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
- Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,
- illum ego non aliter flentem mea funera [*](vulnera) vidi,
- ponendus quam si frater in igne foret.
- haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
- cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
- o quotiens vitae custos invisus amarae
- continuit promptas in mea fata manus!
- o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
- vive nec ignosci tu tibi posse nega!
- vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
- debeat auxilium Maximus esse tibi.
- Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
- ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;