Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
  2. et nos extinctis adnumerare potest.
  1. Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
  2. mittere rem siquis, qua caret ipse, potest,
  3. longus enim curis vitiatum corpus amans
  4. non patitur vires languor habere suas.
  5. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis,
  6. et peragit soliti vena tenoris iter.
  7. os hebes est positaeque movent fastidia mensae,
  8. et queror, invisi cum venit hora cibi.
  9. quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër,
  10. nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.
  11. nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
  12. det mihi formosa nava [*](nava grata ) Iuventa manu,
  13. non tamen exacuet torpens sapor ille palatum,
  14. stabit et in stomacho pondus inerte diu.
  15. haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis
  16. scribere, delicias ne mala nostra vocet,
  17. scilicet is status est, ea rerum forma mearum,
  18. deliciis etiam possit ut esse locus!