Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si modo non census nec clarum nomen avorum
  2. sed probitas magnos ingeniumque facit,
  3. iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
  4. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
  5. carmina iure damus raros testantia mores,
  6. ut tua venturi nomina, Celse, legant.
  7. hoc est, quod possum [*](possim ) Geticis tibi mittere ab arvis
  8. hoc solum est istic quod licet esse meum.