Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
  2. vive nec ignosci tu tibi posse nega!
  3. vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
  4. debeat auxilium Maximus esse tibi.
  5. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
  6. ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
  7. cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
  8. quo levius doleas, experietur opem.