Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. deque tot expulsis sum miles in exule solus :
  2. tuta, neque invideo, cetera turba latet,
  3. quoque magis nostros venia dignere libellos,
  4. haec in procinctu carmina facta leges,
  5. stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
  6. moenibus et positu vix adeunda loci.
  7. Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
  8. condidit, et proprio nomine dixit opus.
  9. hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
  10. cepit et in regem sustulit arma Getes.
  11. ille memor magni generis, virtute quod auget,
  12. protinus innumero milite cinctus adest.
  13. nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
  14. audaces animos contuderat [*](contuderit BC: corr, Riese ) populi. [*](Versum om. AB)
  15. at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
  16. semper honorata sceptra tenere manu.
  17. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
  18. Martia cum magno Caesare Roma probet.