Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pro quibus amissis utinam contingere possit
  2. hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
  3. ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
  4. ipse velim baculo pascere nixus oves;
  5. ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
  6. ducam ruricolas sub iuga curva boves,
  7. et discam Getici quae norunt verba iuvenci,
  8. adsuetas illis adiciamque minas,
  9. ipse manu capulum pressi moderatus aratri
  10. experiar mota spargere semen humo.
  11. nec dubitem longis purgare ligonibus herbas,
  12. et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas,
  13. unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem
  14. discrimen murus clausaque porta facit?
  15. at tibi nascenti, quod toto pectore laetor,
  16. nerunt fatales fortia fila deae.
  17. te modo Campus habet, densa modo porticus umbra
  18. nunc, in quo ponis tempora rara, forum.
  19. Umbria nunc revocat, nec non Albana petentem
  20. Appia ferventi ducit in arva rota.