Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
- nunc subit aequata porticus omnis humo.
- gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
- stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
- at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
- quolibet ut saltem rure frui liceat!
- non meus amissos animus desiderat agros,
- ruraque Paeligno conspicienda solo,
- nec quos piniferis positos in collibus hortos
- spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
- quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
- ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
- sunt ubi, [*](ibi) si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
- sed non et nostra poma legenda manu.
- pro quibus amissis utinam contingere possit
- hic saltem profugo glaeba colenda mihi!