Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
- cepit et in regem sustulit arma Getes.
- ille memor magni generis, virtute quod auget,
- protinus innumero milite cinctus adest.
- nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
- audaces animos contuderat [*](contuderit BC: corr, Riese ) populi. [*](Versum om. AB)
- at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
- semper honorata sceptra tenere manu.
- teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
- Martia cum magno Caesare Roma probet.
- sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
- accedant [*](accedunt ) nostris saeva quod arma malis,
- ut careo vobis. Stygias [*](scythicas) detrusus in oras,
- quattuor autumnos Pleias orta facit.
- nec tu credideris urbanae commoda vitae
- quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.
- nam modo vos animo dulces reminiscor, amici,
- nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
- aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis,
- cunctaque mens oculis pervidet usa suis.