Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec tamen officium sensit domus altera nostrum
- sic: illic [*](hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W. ) vestro sub Lare semper eram.
- quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
- ius aliquod tecum fratris amicus habet.
- quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
- sic est fortunae promeruisse tuae?
- quod si permittis nobis suadere quid optes,
- ut des quam reddas plura precare deos.
- idque facis, quantumque licet meminisse, solebas
- officii causae [*](causa vel causam corr. Purser ) pluribus esse datis. [*](dari vel dati: datis Owen )
- quo libet in numero me, Messaline, repone,
- sim modo pars vestrae non aliena domus :
- et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,
- si non ferre doles, at meruisse dole.