Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;
  2. sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
  3. nec tamen officium sensit domus altera nostrum
  4. sic: illic [*](hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W. ) vestro sub Lare semper eram.
  5. quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
  6. ius aliquod tecum fratris amicus habet.
  7. quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
  8. sic est fortunae promeruisse tuae?