Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
  2. a Iove percussus non leve vulnus habet?
  3. ipse suas etiam [*](etiam quamvis) vires inhiberet Achilles,
  4. missa gravis ictus Pelias hasta dabat,
  5. iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
  6. non est cur tua me ianua nosse neget.
  7. culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;
  8. sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
  9. nec tamen officium sensit domus altera nostrum
  10. sic: illic [*](hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W. ) vestro sub Lare semper eram.
  11. quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
  12. ius aliquod tecum fratris amicus habet.
  13. quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
  14. sic est fortunae promeruisse tuae?
  15. quod si permittis nobis suadere quid optes,
  16. ut des quam reddas plura precare deos.
  17. idque facis, quantumque licet meminisse, solebas
  18. officii causae [*](causa vel causam corr. Purser ) pluribus esse datis. [*](dari vel dati: datis Owen )
  19. quo libet in numero me, Messaline, repone,
  20. sim modo pars vestrae non aliena domus :