Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
  2. et dedimus medio scripta canenda foro.
  3. adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
  4. quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
  5. is me nec comitem nec dedignatus amicum est :
  6. si tamen haec illi non nocitura putas.
  7. si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
  8. clausa mihi potius tota sit ista domus,
  9. sed neque claudenda est, et nulla potentia vires
  10. praestanda ne quid peccet amicus, habet.
  11. et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
  12. sic facinus nemo nescit abesse mihi.
  13. quod nisi delicti pars excusabilis esset,
  14. parva relegari poena futura fuit.