Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
- nempe salutaris, quam prius, ore minus,
- nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
- hortator studii causaque faxque mei:
- cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
- et dedimus medio scripta canenda foro.
- adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
- quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: