Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
  2. pectora mollescunt asperitasque fugit.
  3. nec quisquam meliore fide complectitur illas,
  4. qua sinit officium militiaeque labor.
  5. certe ego cum primum potui sentire quid essem
  6. —nam fuit attoniti [*](attonito corr. Ehwald)‘mens mea nulla diu—
  7. hoc quoque fortunam [*](fortunae σ ) sensi, quod amicus abesses,
  8. qui mihi praesidium grande futurus eras.
  9. tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,
  10. magnaque pars animi consiliique mei.
  11. at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,
  12. adloquioque iuva pectora nostra tuo,
  13. quae, non mendaci si quicquam credis amico,
  14. stulta magis dici quam scelerata decet.
  15. nec breve nec tutum peccati quae sit origo
  16. scribere; tractari vulnera nostra timent.
  17. qualicumque modo mihi sunt [*](sint corr. Ehwald) ea facta, rogare
  18. desine: non agites, siqua coire velis.
  19. quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
  20. omnis an in magnos culpa deos scelus est?