Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam male se praestet veteri Graecinus amico,
  2. non ita sunt fatis omnia versa meis.’
  1. Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
  2. quam legis, a saevis attulit usque Getis,
  3. indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,
  4. haec me Nasonem scribere verba latet?
  5. ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
  6. me tamen excepto, qui precor esse tuus?
  7. di procul a cunctis, qui te venerantur amantque
  8. huius notitiam gentis habere [*](abesse) velint,