Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,
  2. liberaque a ferro crura futura putet,
  3. haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
  4. naufragus in mediis brachia iactet aquis.
  5. saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,
  6. nec spes huic vena deficiente cadit.
  7. carcere dicuntur clausi sperare salutem,
  8. atque aliquis pendens in cruce vota facit.
  9. haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
  10. non est proposita passa perire nece!’
  11. me quoque conantem gladio finire dolorem
  12. arguit iniecta continuitque manu,
  13. quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,
  14. ‘saepe per has flecti principis ira solet.
  15. quamvis est igitur meritis indebita nostris,
  16. magna tamen spes est in bonitate dei.