Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,
  2. scribimus invita vixque coacta manu.
  3. non libet in talis animum contendere curas,
  4. nec venit ad duros Musa vocata Getas.
  5. ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:
  6. sed non fit fato mollior ille meo.
  7. cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
  8. me quoque, qui feci, iudice digna lini.
  9. nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
  10. mensque pati durum sustinet aegra nihil,
  11. scilicet incipiam lima mordacius uti,
  12. et sub iudicium singula verba vocem?
  13. torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
  14. confluat, et frondes Alpibus addat Atho [*](athos)?
  15. parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
  16. subducunt oneri colla perusta boves.
  17. at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
  18. et sata cum multo faenore reddit ager?
  19. tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
  20. profuit—atque utinam non nocuisset!—opus.