Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. altius ire libet? si te distantia longe
  2. Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
  3. sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,
  4. famaque cum domino fugit ab urbe suo.
  5. vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
  6. nunc quoque de nostra morte tacere reor.
  1. Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat
  2. terra—meos casus, cor tibi triste fuit?
  3. dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
  4. si bene te novi, triste fuisse liquet.
  5. non cadit in mores feritas inamabilis istos,
  6. nec minus a studiis dissidet illa tuis.
  7. artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
  8. pectora mollescunt asperitasque fugit.