Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae, [*](calidae syene etc. corr. Riese)
  2. aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua?
  3. altius ire libet? si te distantia longe
  4. Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
  5. sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,
  6. famaque cum domino fugit ab urbe suo.
  7. vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
  8. nunc quoque de nostra morte tacere reor.
  1. Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat
  2. terra—meos casus, cor tibi triste fuit?