Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quod venit ex facili, satis est componere nobis,
- et nimis intenti causa laboris abest,
- cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
- an verear ne non approbet illa Getes?
- forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
- ingenio nullum maius habere meo.
- hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
- inter inhumanos esse poeta Getas.
- quo mihi diversum fama contendere in orbem?
- quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.
- hoc mea contenta est infelix Musa theatro:
- sic merui, magni sic voluere dei.
- nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis,
- quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo,
- quaeque est procul urbe Quirini,
- aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
- per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
- indicium studii transiluisse mei.
- finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
- auctorem certe res iuvat ista nihil,