Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
  2. mensque magis gracili corpore nostra valet,
  3. cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
  4. artibus his, quae nil utilitatis habent.
  5. consequor ex illis casus oblivia nostri;
  6. hanc messem satis est si mea reddit humus,
  7. gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
  8. carmina, Pieriis invigilate choris,
  9. quod venit ex facili, satis est componere nobis,
  10. et nimis intenti causa laboris abest,
  11. cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
  12. an verear ne non approbet illa Getes?
  13. forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
  14. ingenio nullum maius habere meo.
  15. hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
  16. inter inhumanos esse poeta Getas.
  17. quo mihi diversum fama contendere in orbem?
  18. quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.
  19. hoc mea contenta est infelix Musa theatro:
  20. sic merui, magni sic voluere dei.