Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- moris an oblitus patrii contendere discam
- Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
- hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
- mensque magis gracili corpore nostra valet,
- cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
- artibus his, quae nil utilitatis habent.
- consequor ex illis casus oblivia nostri;
- hanc messem satis est si mea reddit humus,
- gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
- carmina, Pieriis invigilate choris,
- quod venit ex facili, satis est componere nobis,
- et nimis intenti causa laboris abest,
- cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
- an verear ne non approbet illa Getes?
- forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
- ingenio nullum maius habere meo.
- hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
- inter inhumanos esse poeta Getas.
- quo mihi diversum fama contendere in orbem?
- quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.