Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- scilicet incipiam lima mordacius uti,
- et sub iudicium singula verba vocem?
- torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
- confluat, et frondes Alpibus addat Atho [*](athos)?
- parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
- subducunt oneri colla perusta boves.
- at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
- et sata cum multo faenore reddit ager?
- tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
- profuit—atque utinam non nocuisset!—opus.
- cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,
- et tecum quaero saepe quid inde petam,
- an populus vere sanos negat esse poetas,
- sumque fides huius maxima vocis ego,
- qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
- damnosa persto condere semen humo?
- scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
- tempus et adsueta ponere in arte iuvat,